|
|
|
De benedictione novi militis |
|
|
|
|
Scritto da DEFENSOR_FIDEI
|
|
sabato 12 maggio 2007 |
Miles creari et benedici potest quacumque die, loco et hora; sed si inter missarum solemnia creandus est, pontifex in eo habitu, in quo missam celebravit, aut illi interfuit, infaldistorio ante medium altaris stans, vel sedens, prout convenit, finita missa, id peragit. Si autem extra divina, in stola supra rochetum, vel si sit regularis, supra superpelliceum, id faciat. Et primo ensem, quem aliquis coram eo genuflexus evaginatum tenet, stans, detecto capite, benedicit, si non sit benedictus, dicens:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Exaudi, quaesumus Domine, preces nostras, et hunc ensem, quo hic famulus tuus circumcingi desiderat, majestatis tuae dextera dignare bene+dicere, quatenus esse possit defensor ecclesiarum, viduarum, orphanorum, omnìumque Deo servientium, contra saevitiam paganorum, atque haereticorum; aliisque sibi insidiantibus sit terror, et formido. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Oremus
Bene+dic, Domine sancte, Pater omnipotens, aeteme, Deus, per invocationem sancti nominis tui, et per adventum Jesu Christi Filii tui Domini nostri, et per donum sancti Spiritus Paracliti, hunc ensem, ut hic famulus tuus, qui hodierna die eo tua pietate praecingitur, visibiles inimicos conculcet, victoriaque per omnia potitus, semper maneat illaesus. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Deinde dicit, stans utprius:
Psalmus 143
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium: * Ct digitos meos ad bellum.
Misericordia mea, et refugium meum: * susceptor meus, et liberator meus.
Protector meus, et in ipso speravi: * qui subdit populum meum sub me.
Gloria Patri. Sicut erat, etc.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te venit.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui cuncta solus ordinas et recte disponis, qui ad, coercendam malitiam reproborum, et tuendam justitiam, usum gladii in terris hominibus tua salubri dispositione permisisti, et militarem ordinem ad populi protectionem istitui voluisti, quique per beatum Joannem militibus ad se in deserto venientibus, ut neminem concuterent, sed propriis contenti essent stipendiis dici fecisti; clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut sicut David puero tuo Goliam superandi largitus es facultatem, et Judam Machabaeum feritate gentium nomen tuum non invocantium triumphare fecisti; ita et huic famulo tuo, qui noviter jugo militiae colla supponit, pietate coelesti vires et audaciam ad fidei et justitiae defensionem tribuas, et praestes ei fidei, spei, et charitatis augmentum; et da tui timorem pariter et amorem, humilitatem, perseverantiam, obedientiam, et patientiam bonam, et cuncta in eo recte disponas, ut neminem cum gladio isto, vel alio, injuste laedat: et omnia cum eojusta et recta defendat: et sicut ipse de minori gradu ad novum militiae promovetur honorem, ita veterem hominem deponens cum actibus suis, novum induat hominem: ut te timeat et recte colat, perfidorum consortia vitet, et suam in proximum charitatem extendat, praeposito suo in omnibus recte obediat, et suum in cunctis juste officium exequatur. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Tum ensem acqua benedicta aspergit.
Si autem ensis sit prius benedictus, omnia praedicta omittuntur.
Post haec pontifex sedens, accepta mitra, dat ensem nudum novo militi ante se genuflexo in manum dexteram dicens:
Accipe gladium istum in nomine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + sancti, et utaris eo ad defensionem tuam, ac sanctae Dei Ecclesiae, et ad confusionem inimicorum crucis Christi, ac fidei christianae; et quantum humana fragilitas permiserit, cum eo neminem injuste laedas: quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Deinde ensis in vaginam reponitur, et pont cingit militem novum ense, dicens:
Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime; et attende, quod sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna.
Ense igitur accinctus miles novus surgit, et ensem de vagina educit, et evaginatum ter viriliter vibrat, et super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit.
Tunc pontifex dat novo militi osculum pacis, dicens:
Pax tecum.
Et iterum ensem evaginatum in dexteram accipiens, militem novum ante se genuflexum cum ipso ense evaginato ter super scapulas leviter percutit, interim semel tantum dicens:
Esto miles pacificus, strenuus, fidelis, et Deo devotus.
Deinde reposito ense in vaginam, pontifex manu dextera dat novo militi leviter alapam, dicens:
Exciteris a somno malitiae, et vigila in fide Christi, et fama laudabili.
Et milites adstantes imponunt novo militi calcaria; et pontifex sedens cum mitra, dicit antiphonam:
Speciosus forma prae filiis hominum, accingere gladio tuo super femur tuum potentissime.
Surgit pontifex et versus ad novum militem stans, et detecto capite, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Ominpotens sempiterne Deus, super hunc famulum tuum, qui hoc eminenti mucrone circumcingi desiderat, gratiam tuae bene+dictionis infunde, et eum dexterae tuae virtute fretum, fac contra cuncta adversantia coelestibus armari praesidiis, quo nullis in hoc saeculo tempestatis bellorum turbetur. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
His dictis, novus miles osculatur manumpont et depositis ense, et calcaribus, vadit in pace.
|
|
|
Frase casuale |
|
“ La volontà sta alla grazia come il cavallo alla corsa” Sant'Agostino |
Sito ottimizzato per
|
|